monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 5
Augustus mensis Sextilis antea vocabatur, donec honor Augusto daretur ex senatusconsulto, eo quod ipse die primo huius mensis Antonium et Cleopatram superaverit, et imperium populi Romani firmaverit. September mensis, October, November et December, principalem sui retinent appellationem, significantes nomine quoti sint a verno mense, id est, Martio, vel quod imbres in eis immineant. Haec Romuli fuit annua ordinata dimensio, qui annum X mensium, dierum vero CCC et IIII habendum esse constituit.